Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 86 Cic. Luc. 88 () >>Cic. Luc. 90

87cur non extimescam opinandi temeritatem? etiamne [Note] hoc adfirmare potes Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet, [Note] quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabricata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita, quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed [Note] de physicis mox, et quidem [Note] ob eam causam, ne [Note] tu, qui id me facturum paulo ante dixeris, videare menititus. Sed ut ad ea quae [Note] clariora sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam a Chrysippo [Note] (de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationed, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem); 88ea sunt eius modi, quae a [Note] te diligentissime tractata [Note] sunt. Dormientium [Note] et vinulentorum et furiosorum [Note] visa inbecilliora ess,e dicebas quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia cum experrectus esset Ennius [Note] non diceret se vidisse Homerum sed visum esse, [Note] Alcmeo autem 'sed mihi

-- --

neutiquam cor consentit'; similia de vinulentis. quasi quisquam neget et qui experrectus sit eum <non> [Note] somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse ea vera quae essent sibi visa in furore. sed non id agitur; tum cum videbantur quo modo viderentur, [Note] id quaeritur. nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse 'o pietas animi', [Note] si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. experrectus enim potuit illa visa [Note] putare, ut erant, et somnia; [Note] dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. quid Iliona somno illo 'mater te appello' [Note] nonne ita [Note] credit filium locutum ut experrecta etiam crederet? unde enim illa 'age asta, mane audi; iteradum eadem istaec [Note] mihi': [Note] num videtur minorem habere visis quam vigilantis [Note] fidem?

ch. 28



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 86 Cic. Luc. 88 () >>Cic. Luc. 90

Powered by PhiloLogic